monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 12, 6
Mensesque ita disposuit, ut IIII ex iis, Martius, Maius, Quintilis, October, tricenos singuli, sex vero reliqui tricenos haberent dies, qui hodie quintanas habent nonas, caeteri septimanas. Septimanas autem habentibus, ab Idibus revertebantur Calendae ad diem septimum decimum; verum habentibus quintanas ad octavum decimum remeabat initium Calendarum: sed cum hic numerus neque solis cursui, neque rationibus lunae conveniret, nonnunquam usu veniebat ut frigus anni aestivis mensibus, et contra calor hiemalibus proveniret. Quod ubi contigisset, tantum dierum sine ullo mensis nomine patiebantur absumi, quantum ad id anni tempus adduceret, quo coeli habitus instanti mensi aptus inveniretur.